1 Timothy 1

Timotheum instruit et docet de ordinatione episcopatus, et diaconii, et omnis ecclesiasticae disciplinae, scribens ei a Laodicea per Tychichum diaconem. In hac salutatione tria ponit, quae exoptat, cum in aliis tantum duo posuerit. hic accipitur pro eo quod in aliis epistolis gratia dicitur, id est remissio peccatorum. est tranquillitas animi, praelibatio aeternae pacis. Haec communiter omnibus optari solet. vero quam hic addit, episcopis optatur, id est donatio Spiritus sancti, qua ministri Dei armantur. Post salutationem prius de pseudo repellendis: incipit hic legem adhuc tenendam docentibus. AMBR. Dicit ut affectum charitatis, et formam humilitatis ostenderet. AUG., lib. II contra adversarios legis et Proph., c. 1. Haereticus quidam inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, etc., usque ad quod nusquam sacra pagina narrat. Genealogiae erant quibus quidam Judaei narrabant se esse de genere Abrahae et David: quasi inde eis deberetur, vel quibus narrabant Christum non esse ex David oriundum. In fide est aedificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quae est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis. Dicitur pro praeceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde: Matth. 22.. AUG., in psal. 31. Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur. Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malae conscientiae serupulus inest. Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat. Improbat hic adversarios, qui legalia tradebant. etc. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci coeperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant, volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant quae loquuntur, vel de quibus. . Ne videretur legem incusare, addit: etc. Sed ne iterum videatur eam inducere, subjungit: quia non ex ea est justus, sed ex fide. Ad quid igitur ei necessaria est lex? Ideo data est, ut vel reum puniret, vel peccare volentem coerceret. Justus tamen, et si ea non eget, utitur, ut sic esset in auctoritate aliis, et futura attestaretur factis. Qui scit ad tempus datam esse legem et sub Christo deserit. Jam justis per remissionem non est opus lege, a qua liberi sunt per Christum. Lege autem legitime utendi multiplex est modus, ut secundum aliud justus, et secundum aliud injustus recte dicatur legitime uti lege. Injustus enim ea legitime utitur, quando intelligens quare data sit, ejus comminatione tanquam paedagogo perducitur ad gratiam, per quam justus fiat. Justus vero et illa legitime utitur, cum eam tenendo injustis imponit, ut cum injustis coeperit inolitae concupiscentiae morbus incentivo prohibitionis, et cumulo praevaricationis augeri, confugiant ad justificantem gratiam, et per eam suavitate justitiae delectati poenam litterae minantis evadant. . etc. Hic ostendit mala sibi fuisse in lege. Bona vero ea; dimissa, quod fidelis est, et positus in ministerio, unde et fortis: per quae ostendit legem post Evangelium inutiliter duci. Consequuntur misericordiam et qui scienter peccant, ut David, et qui ignoranter, quod facilius ignoscitur. ex eo quod ignorans feci. Vel ignorantiae ponitur causa misericordiae non tamen proprie, cum mala fuerit ignorantia, misericordia vero gratuita. Super majora bona quam olim mala. Quia non solum peccata dimisit, sed fidem et dilectionem dedit. De quibus nulli est ambigendum: Et iste id est verus et acceptabilis, quia utilis. quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis. etc. Caeterum idcirco misericordiam se fuisse consecutum judicat, ut nemo jam peccator quibuslibet sceleribus pressus, de se desperet, imo eamdem se consecuturum veniam hoc exemplo praesumat: magnum valde ac revera ingens est donum. Quem idoneum Deus gentibus praedicatorem constituit, in quo tantum exemplum misericordiae suae exhibuit. Quia caeteri dii sunt visibiles. Non dicitur quia sunt et creaturae quaedam invisibiles, ut anima, quae tamen sensu capi possunt: quia omnes vires ejus possunt cognosci, sed ea non est nobis Deus. Invisibilis est ergo ab hominibus Deus in natura, secundum illud: Videtur autem cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quasi specie vult apparere. In futuro vero videbunt eum filii sicut est. Qui solus Deus est natura, id est, solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt: quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus a nobis praedicatur ipsa Trinitas. Et unigenitus, secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis. Postquam commemoravit quae et quanta sint beneficia Patris et Christi erga peccatores, quomodo populum imbuat disciplina ecclesiastica ostendit. Vocat cogitationes, in quibus summopere humilitas servanda est, qua spreta in magnos quidam devenerunt errores, sicut in principio ad Romanos ostensum est. Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanae. Nulla enim creatura est, sive quae in veritate manet dans Deo gloriam, sive quae in charitate non stetit quaerens gloriam suam quae, velit nolit, divinae providentiae non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quae hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturae Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit. Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde: Joan. 5.. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Praevaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinae providentiae, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.